EARINAE Vestes

EARINAE Vestes
EARINAE Vestes
dictae sunt olim, quae ex viridis coloris lana confiebant, verno tempori, unde apud Graecos iis nomen; convenientissimae. Quemadmodum in Anglia etiamnum hodie videmus, ubi hiems frigora sua remisit et laetiori facie terra aperitu, Regem totumque Procerum ordinem, venatum proficisci, concolorem anni tempestati, neque minus tum, quam saltusipsos, silvam virescere, inquit Dempsterus. Meminit Earinarum ovium Tertullian. l. de habitu mul. ad finem, Non placet, inquiens, Deo, quod non produxit, msi si non potuit purpureas et Earinas oves nasci iubere. Si potuit ergo, iam noluit: Deus noluit, utique non licet fingt. Dicuntur etiam Arinae: quam vocem utramque iunctam reperias in Antholog l. 1. c. 60, Eipigr. 12.
Σὸν λάλον ἅ λαλόεςςα, τὸν ἔυπτερον ἀπτερόεςςα
Τὸν ξένον ἃξεῖνα, ἀρινὸν ἠερινά.
Vocalem vocalis, alatam alata,
Hospitem hospes, vernam verna
Thalassinae vocari videntur T. Lucret. l. 4.
------ ------ ------ Teriturque Thalassina vestis
Assidue, et Veneris sudorem exercita potat,
Istiusmodi vestes Graeca in consuetudine fuisse, testatur Constitutio Syracusanorum, quae floridas vestes penitus prohibebat, apud Phylarch. Hist. l. 24. Neque minus lex Atheniensium, quâ scorta iubebantur Α᾿νθινα φορεῖν, Floridas vestes gestare, ut ex Suid. clarum, in voce Ε῾ταιρῶν. Mollitiei enim non carebat suspicione hic habitus, unde co indurus Liber Pater inducitur, apud Diod. Sicul. l. 5. Interim Regibus quodue Persarum in usu fuisse, narrat Athen. et confirmant Eustath. ad Hom. Il. l. 16. et Strab. Geogr. l. 15. Item Olympioncis de quibus infra. Quid quod floridam hanc vestem cum Tunica picta Romanorum eandem esse nonnulli credidêrunt, vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 31. et supra, ubi de Aerinis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”